REGNUM seu IMPERIUM

REGNUM seu IMPERIUM
REGNUM seu IMPERIUM
vestrum, ἡ Βαςιλεία ςου, titulus erat honorarius, apud Graecos posteriores, quôilli, cum Regem aut Imperatorem alloquebantur, uti consuevêre. Pro quo infima Graecia etiam Βαςίλειον dixit. Sed et Regnum Latinis recentioribus, corona Regis est, quô sensu vox saepe occurrit, apud Anastasium de Vitis Pontificum. Sic Innocentius, Serm. 3. de Silvestro, In signum Imperii Pontifex utitur Regnô; in signum Pontificis, utitur mitrâ. Nempe coronâ Pontifices uti coeperunt, a tempore Chlodovaei Regis Francorum, qui Regnum (ab Anastasio Imperatore Constantinopolitano acceptum) cum gemmis pretiosis donum B. Petro Apostolo misisse legitur, apud eund. in Hormisdâ: cuius tamen usum nonnulli antiquiorem faciunt. Eam describunt Acta Alexandri III. apud Baronium, A. C. 1159. de Hadriano IV. Consecratus est ———— et secundum solitum Ecclesiae morem Regnô insignitus, mitrâ turbinata scil. cum coronâ. Cuiusmodi formae fuisse Camelaucium Constantinianeum, Coronam scil. cum Mitra, quae caput operiret, fuse docet Car. du Fresne ad Ioinvill. Dissertat. 24. Et quidem primitus hoc Regnum unicâ coronâ cingebatur, quâ, quoties ad Aedis sacrae ianuam venisset Pontifex, depositâ, cum mitra solum introiisse, Cencius Camerar. refert in suo Rituali. Postmodum triplici coronâ adornatum, hincque Triregnum dictum est, addente reliquas duas Bonifaciô VIII. ut denotaret triplex Pontificis dominium, Regium nempe, Imperiale et Sacerdotale, uti quidem habet Macer. Spondanus vero ex Nic. Alemanno de Lateran. pariet. et ex Rogerio Abbare, Bonifacium secundam solum coronam, tertiam vero Urbanum V. adiecisse, contendit. Certe Ioannem XXII. qui Bonifaciô fuit multo posterior, duas tantum coronas in Regno gestâsse, ex ipsius deposito in Avenionensi Ecclesia sito liquet. Paulus tamen II. tres pretiosissimas coronas, a suis Antecessoribus praetermissas, in Camauro seu Regno, revovâsse, ac Nicolao Beneventano Archiepiscopo usum Triregni prohibuisse, legitur apud Car. Macrum in voce Mitra. Utitur hôc Triregnô Pontifex, in maximis sollennitatibus, eundo ad Ecclesiam et redeundo: sed numquam in divinis; in Ceremoniali Rom. l. 3. Quod cum primâ vice novo Pontifici imponit primus Diaconus Cardinalis, his eum verbis assatur: Accipe tiaram tribus coronis ornatam et scias te esse Patrem Principum et Regum, Pastorem Orbis in terra, Vicarium Salvatoris nostri Iesu Christi, cui est honor in saecula saeculorum, Amen. In eo vocem MYSTERIUM scriptam esse, sunt qui adnotent etc. Uti autem Regnum pro corona dixêre citeriores Latini, sic Βαςιλεία, apud Diodorum. Sic. occurrit, pro ςτέμμα Βαςιλικὸν, quod idem est, Bibloth. l. 1. Ε῎χουςαν δὲ τρεῖς βαςιλείας ἐπὲ τῆς κεφαλῆς, ἃς διαςημαίνειν, ὅτι καὶ θυγάτηρ γυνὴ καὶ μητὴρ βαςιλέως ὑπῆρξεν, Habentem tria Regna in capite, quibus significares, se et filiam et uxorem et matrem Regis suisse. Vide Car. du Fresne in Glossar. Macros Fratres in Hierolex. voce Mitra, et Claud. Salmas. ad Solin. p. 475. nec non supra Phrygium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • REGNUM — is Reip. status dicitur, in quo penes unum rerum summa est; aliquando absolute, aliquando cum moderamine. Polybius a Monarchia sic distinguit, ut Monarchiam dicat, si quis robore corporis et animi viribus praestans sibi ipsi Imperium et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TURCARUM Imperium — l Empire des Tures, seu la Turquie, late per Europam, Asiam, et Africam extensum est, â duobus praesertim saeculis. Turcica ditio in Europa duplex est, nempe Rumelia, la Rumelie, sub qua censentur Graecia, Macedonia, Albania, et Thracia, cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MAROCANUM seu MAROCHUM regnum — MAROCANUM, seu MAROCHUM regnum Gall. Royaume de maroc, regnum est amplum, Barbariae iuxta Oceanum Atlanticum, qui ci inest ad Occidentem, uti regnum Fezzae ad Boream. Segelmessa, Tafileta, et Darrha, regiones Biledulgeridiae ad Ortum, Tensista… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONGUM seu CONGO — CONGUM, seu CONGO Regnum quod et Manicongo dicitur, situm in Africa, in Aethiopia inferiore, cuius circuitus dimetiendus est lineâ rectâ a fluvio Goanza, versus Septentrionem, usque ad fluvium Rubrum, qui scopulos rubros alluens talem habet… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCHABEK seu SABAKAN — Rex Chorazanae, pulsô Bucakô Usbekorum Rege et Baburô cognatô eius, qui in Mauranalharia late regnabat, in Indiam eiectô, Usbekanum Imperium vel condidit vel instauravit, seu initium saeculi XVI. Sed ab Ismaele Sophi Persarum Rege totâ Chorazanâ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRAECOPENSE Regnum — alias quoque Crimense, Tartarorum, quod circa A. C. 1400. ortum suum cepit: tum enim expeditione Tamerlanis in Tartariam Desthensem seu Occidentalem factâ, eversôque Ticktamischô Tartariae desertae Imperatore, Occidentalis Tartaria in duo Regna… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JANIZERI seu JANIZARII — praetoriani milites Turcici Imp. Divisi in Constantinopolitanos et Damascenos, magni ad augendum et turbandum Imperium momenti. An ab Amurathe I. A. C. 1362. an ab Osinanno I. Imp. instituti? Hi enim in potestatem suam dudum traxêrunt, ut regnum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liste De Devises Militaires Françaises — Voici 1091 devises militaires françaises au 23 mars 2009. Une devise est une phrase courte ou un aphorisme choisi par une organisation sociale. Elle est un des moyens de communication interne et/ou externe de cet organisme. Sommaire 1 Armée de… …   Wikipédia en Français

  • Liste de devises militaires francaises — Liste de devises militaires françaises Voici 1091 devises militaires françaises au 23 mars 2009. Une devise est une phrase courte ou un aphorisme choisi par une organisation sociale. Elle est un des moyens de communication interne et/ou externe… …   Wikipédia en Français

  • Liste de devises militaires françaises — Voici 1091 devises militaires françaises au 23 mars 2009. Une devise est une phrase courte ou un aphorisme choisi par une organisation sociale. Elle est un des moyens de communication interne et/ou externe de cet organisme. Sommaire 1 Armée de… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”